monumenta.ch > Plinius > sectio 83 > sectio 13 > csg75.404 > sectio 91 > sectio 25 > csg46.53 > hlw17.259 > sectio 59 > 9 > sectio 12 > sectio 27 > sectio 9 > sectio 26 > sectio 96 > bavPal.lat.311.394 > sectio 40 > sectio 13 > sectio 49 > Lucas, 1 > sectio 30 > sectio 25 > sectio 40 > sectio 40 > sectio 60

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 11, 60
Et ipsi ad filios Dei quorum nomina in libro vitae sunt, dicent: O vos recti corde et electi in gloriosa laude beatarum gratiarum vitae, audite et intelligite quae vobis fiducialiter disserimus. Hic maledictus a diabolo missus est, ut animas quae se praeceptis illius subiiciunt in errorem mittat. Nos enim de hoc mundo reclusi eramus, reservati in secretis Dei quae hominibus abscondita sunt, ita quod in sollicitudine et angustia hominum non fuimus. Nam ad hoc reservati sumus, et ad vos missi; ut erroribus istius perditoris contradicamus.